monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 4
'Egens sum' inquit: mentiris, cedo mihi patris mei censum. 'Quid ergo, ales patrem? ' dimissus fortasse promittam, cum rogaveris; nihil paciscor: etiamnunc manus meas petis. *** Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum; dic: 'ego rogare etiam pro adultero soleo'. 'Qui non aluit' inquit 'patrem, adligetur': plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater, nescio: publica vindicta cruentum gladium privato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligaverunt. 'Duplam pecuniam dabo. ' quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimoni vires habes? etiamnunc tamquam (quantumlibet facile hausurus ex) tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam nec tyrannus violaverat. Ut pretium piratae constituerunt, gavisus sum: ('salvus sum') inquam, 'locuples est pater; poterat dare, etiamsi duplam poposcissent! ' Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis.